Tres illas metaphoras non solo contextu, sed etiam similitudine manifesta idearum inter se connecti constat. Sed praestat inquirerę, quanti sit momenti pro pneumatologia S. Pauli haec earum connexio. Solam — ut aiunt — transpositionem privilegiorum Israel in his tribus ideis animadvertere (L. Cerfaux), minus aequo videtur. Nam cunctae simul etiam ad eschatologiam, et quidem prae primis, spectant, utpote quae notas singulares actionis Spiritus Sancti in Christifideles optime exprimant.
Aparche (R 8, 23), quae potius „donum primum", quam „primitiae" sensu obvio vertenda est, apte illustratur iis, quae in R 8, 26s dicuntur ab Apostolo de „gemitibus Spiritus" inspirantibus desiderium eschatologicum in corde fidelium.
Arrhabon (2 C 1, 22; 5, 5; E 1, 14) ipsi Spiritui Sancto applicatus Eum esse reale iam pignus gloriae finalis tam singulorum fidelium quam totius Ecclesiae clare manifestat.
Actio denique verbo sphragizein metaphorice designata enuntiat signum quoddam stabile fidelibus esse impressum tamquam divino mancipio simulque similitudini, quo signo insuper futurae gloriae caelesti apte asserveritur (2 C 1,22; E 1,13; 4,30).
Sensus igitur trium illarum metaphorarum hisce continetur:
1. actionem Spiritus Sancti hoc modo expressam durare inde ab initiatione Christiana usque ad plenam a Deo possessionem electorum,
2. actionem hanc a Persona divina in hominis personam exerceri,
3. actionem Spiritus et cooperationem hominis formam cuiusdam dialogi prae se ferre,
4. donum Spiritus Sancti hoc modo designatum pignus esse gloriae futurae, quae eiusdem est naturae quam gratia huius temporis,
5. „sigillum Spiritus" esse speciem quandam consecrationis, quae assimilans nos missioni Christi facit nos pertinere ad Dominum atque, nobis utique cooperantibus, caute custodit ad vitam aeternam.—