In contextu quaestionum de consectariis concordati polonici matrimonium spectantibus disputatarum principia iuris matrimonialis canonici in luce ponuntur. Demonstratur evolutio socialis et politica quae ad dualismum iuridicum in ambitu matrimoniali perdixit. Principia fundamentalia, i.d. unitas, indissolubilitas et sacramentalitas matrimonii, quae ius canonicum determinant sed tamen in iure civili minoris momenti sunt, enucleantur. In fine solutiones practicae proponuntur considerando quomodo normae concordatariae ad effectum adduci commode possint.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Licencja

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa – Na tych samych warunkach 4.0 Miedzynarodowe.
Tom 30 (1997)
Opublikowane: 10.02.2021

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa – Na tych samych warunkach 4.0 Miedzynarodowe.