Problema relationis inter normas iuris et normas morales perdifficile est, immo ab nonnullis (Ihering) promunturium philosophiae iuris censetur. Opiniones auctorum profunde inter se differunt, nulla adest spes ut consensus adipiscatur. Quod magna ex parte aequivocatione terminorum quibus utantur causatur. Hac ratione, opera philosophorum sequendo, in considerationibus propositis conatur modum eloquendi in ordinem adducere.
In relatione proposita ergo una ex parte sermo fit tantummodo de iure status democratici moderni, i.d. de legibus ob organis status legitime emanatis, non de iure in se considerato utpote de idea iuris. Alia ex parte distinguuntur sphaerae moralitatis (Henkel): moralitas personalis, autonoma, moralitas quae religione fideique praeceptis nititur; moralitas socialis; denique moralitas humana. Analysi subicitur reciproca habitudo moralitatem ius inter in unaquaque sphaera. Ultimatim convergentia legum et morum (moralitatis) demonstratur.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Licencja

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa – Na tych samych warunkach 4.0 Miedzynarodowe.
Tom 32 (1999)
Opublikowane: 10.02.2021

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa – Na tych samych warunkach 4.0 Miedzynarodowe.