Synodus provincialis convocatus Varsaviae die 4 Martii anno 1561 ab archiepiscopo Gnesnensi et primate Poloniae Joanne Przerambski statuit in suo 21. decreto, ut collegia in unaquaqua dioecesi instituerentur, quae tanquam „seminarium idoneorum clericorum" a synodalibus patribus considerata sunt. Verba ac litterae decreti synodi Varsaviensis — adhuc extra Poloniam ignotum — eorumque analysis comprobat, quod episcopatus Regni Polonici similem conatum cepit, qui primum in 11. decreto „Reformationis Angliae" cardinalis Reginaldi Pole elaboratus et postea in conficiendo decreto Concilii Tridentini de seminariis condendis mutatis mutandis receptus fuerat. Qua de causa hoc decretum synodale inter fontes ad praeformationem supra memorati decreti Tridentini pertinentes adnumerandum est.
Download files
Citation rules
Licence

This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License.
Vol. 3 (1970)
Published: 1970-12-31

This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License.