Published: 1968-12-31

Casus reservati in sacramento poenitentiae sub lumine ecclesiasticae legislationis synodalis in Polonia ante eius divisionem provenientes

Ludwik Orzeł

Abstract

Ecclesia in Polonia iam ab origine synodorum suarum divisionem reservatorum in casus papales et casus episcopales in Ecclesia universali acceptam bene noscit. Sic dicta „Pastoralis Maciejowiana” tres modos reservandi casus papales enumerat, quando monet: „Ne vero se et alios decipiant Parochi, absolventes a peccatis a quibus revera, ob defectum iurisdictionis, non possunt absolvere: noverint bene Casus Sanctae Sedi Apostolicae reservatos, tam iure communi, quam Bullae Coenae Domini, aliis Constitutionibus Pontificum...” Synodus Andreae Lipski, episcopi wladislaviensis (a. D. 1628) tres etiam modos reservandi casus episcopales noscit, quando praescribit: „... tum et Episcopis locorum Ordinariis, tum de iure, quam a synodis vel alias quomodo libet reservatos. „Si agitur de casibus papalibus, bene notatur influxus in legislationem synodalem, quem Bulla Coena Domini habuit.
Casus reservati inveniuntur: in statutis synodorum sub Legatis Sedis Apostolicae habitarum, provincialium atque dioecesanarum. Amplissiman enumerationem casuum reservatorum Venceslaus, episcopus wratislaviensis in synodo a. D. 1410 habito proclamavit.

Download files

Citation rules

Orzeł, L. (1968). Casus reservati in sacramento poenitentiae sub lumine ecclesiasticae legislationis synodalis in Polonia ante eius divisionem provenientes. Silesian Historical and Theological Studies, 1, 67–79. Retrieved from https://journals.us.edu.pl/index.php/ssht/article/view/24281

Vol. 1 (1968)
Published: 1968-12-31


ISSN: 0137-3447
eISSN: 2956-6185

Publisher
Instytut Gość Media/Księgarnia św. Jacka

This website uses cookies for proper operation, in order to use the portal fully you must accept cookies.