De ambitu legis ecciesialis quaestio ponitur. Auctores dissentiunt cum de obligationibus religiosis et natura sua moralibus legibus amplectendis disceptatur. Problema sequentibus passibus evolvitur: Primo in mentem revocatur officium Ecclesiae communionem praedicandi quae fidelibus ad aedificationem data est. In praedicatione gratiae communionis structura fundamentalis Ecclesiae ostenditur. Hac de causa structura haec Ecclesiae fundamentalis obiectum legum ecclesialium praebet, quod non in codificata lege fundamentali (incepta codificationis legis talis haud prospera erant) sed in canonibus toto in Codice dispersis invenitur.
Dein valor ecclesialis et — consequenter — canonicus praxis in re religiosa et morali demonstratur. Enucleatur contextus socialis decisionis moralis uniuscuiusque fidelium. Analysi subicitur differentia inter basim ethicam iuris civilis et iuris ecclesialis. Ius Ecclesiae praedicationi eius devinctum manet, ex quo tamen non sequitur totum obiectum praedicationis legibus amplectendum esse. Postremo de criteriis codificationis sermo est. Inter alia haec sunt: efficacitas legis quae apta est ad fideles motivandos, pondus obiecti, ipsius connexio cum fide praedicanda.
Pobierz pliki
Zasady cytowania
Licencja

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa – Użycie niekomercyjne – Bez utworów zależnych 4.0 Międzynarodowe.
Tom 21 (1988)
Opublikowane: 31.12.1988

Utwór dostępny jest na licencji Creative Commons Uznanie autorstwa – Użycie niekomercyjne – Bez utworów zależnych 4.0 Międzynarodowe.