Opublikowane: 31.12.1968

Zarys rozwoju instytucji naukowo-wychowawczych kleru diecezjalnego

Stanisław Bista

Abstrakt

Decretum de institutione sacerdotali a Concilio Vaticano secundo latum valde incitavit discussiones et deliberationes agitantes etiam problema praeparationis sacrorum alumnorum adequate ad exigentiam temporis moderni. Decretum enim hoc ex una parte recepit et confirmavit institutum formationis clericalis longaeva experientia probatum, scil. seminarium, ex altera autem elaboravit principia renovatione systematis institutionis futurorum sacerdotum spectantia. Unio organica veteris traditionis et novarum hac in re conclusionum a Concilio intimata quam maxime expostulat neccessitatem studiorum ad analysim historiae huius systematis promoventium, quia eiusmodi analysis ad meliorem cognitionem hodiernae formationis sacerdotalis ducit atque per scrutationem signorum temporis ei viam in futura ostendentium faciliorem reddit. Huic alto fini deservire velit sicut parvum adminiculum praesens elucubratio, quae breviter unum ex multis aspectibus problematis agitati illustrat, i. e. evolutionem institutorum formationis sacerdotalis. In prima parte elucubration donatur expositio evolutionis horum institutorum ab aevo apostolico usque ad finem medii aevi, complectens eorum ortum, progressum collapseionemque. In secunda autem parte exhibetur analysis operis Concilii Tridentini, quod ingentem momenti fuit pro futura evolutione institutionis sacerdotalis. Decretum enim de seminariis in unaquaque dioecesi condendis a Conciliaribus Patribus exaratum non solum novum in suo genere institutum formationis sacerdotalis pro universa Ecclesia instituit, sed etiam fundamenta fructuosae reformationis status clericalis posuit.

Pobierz pliki

Zasady cytowania

Bista, S. (1968). Zarys rozwoju instytucji naukowo-wychowawczych kleru diecezjalnego. Śląskie Studia Historyczno-Teologiczne, 1, 51–66. Pobrano z https://journals.us.edu.pl/index.php/ssht/article/view/24282

Tom 1 (1968)
Opublikowane: 31.12.1968


ISSN: 0137-3447
eISSN: 2956-6185

Wydawca
Instytut Gość Media/Księgarnia św. Jacka

Ta strona używa pliki cookie dla prawidłowego działania, aby korzystać w pełni z portalu należy zaakceptować pliki cookie.