Published: 2023-10-05

Sac. Ludovicus Wrzoł (1881–1940), paedagogus, traductor, martyr ex Gusen

Arkadiusz Nocoń

Abstract

De docto viro Ludovico Wrzoł, theologo, paedagogo, captivo in campo detentionis Gusen tractatur. Natus in pago Zabrzeg in Silesia, die 27 decembris 1881, cursum studiorum absolvit in seminario maiore oppidi Widnawa. Sacerdotio exornatus Vindobonam petivit atque lauream in facultate theologica est consecutus. Ab anno 1910 usque ad annum 1938 in ipso seminario Widnawa docuit et annis 1933–1938 munus exercuit rectoris. Maximum eius opus fuit translatio in lingua polona Collationum Patrum eximii magistri vitae monasticae Ioannis Cassiani. Obiit die 30 septembris 1940 in campo detentionis Gusen.

Download files

Citation rules

Nocoń, A. (2023). Sac. Ludovicus Wrzoł (1881–1940), paedagogus, traductor, martyr ex Gusen. Śląskie Studia Historyczno-Teologiczne, 38(2), 464–470. Retrieved from https://journals.us.edu.pl/index.php/ssht/article/view/17040

Vol. 38 No. 2 (2005)
Published: 2021-02-10


ISSN: 0137-3447
eISSN: 2956-6185

Publisher
Księgarnia św. Jacka

This website uses cookies for proper operation, in order to use the portal fully you must accept cookies.