Decretum Concilii Tridentini de seminariis post quatuor elapsis saeculis apparet potius tamquam lapis angularis atque principium efficax renovationis institutionis sacerdotalis. Re enim vera in ipso non exstat perfectum et ad finem deductum opus emendatorium, sed tantum eius praemissae, quae altaemen quam maxime aplae erant ad hoc opus perficiendum. Quartum autem una maximi momenti erat, scilicet ius modificationis, quod relate ad sua praescripta decretum Tridentinum episcopis concessit. Concessio huius iuris possibilitatem secumtulit multiformae evolutionis noviter creati instituti formationis sacerdotalis. Qua de re in parte tertia praesentis elucubrationis delineantur praecipuae species evolutionis seminarii dioecesani, quarum duae altioris mentionis dignae sunt. Prima species praefatae evolutionis consistit in evolutione ipsius instituti, i. e. eiusdem formae structuralis — sicdictae formae conciliariis — in dua sui iuris, etsi invicem se supplentia, instituta, scilicet minus et maius seminarium; altera autem in evolutione obligationis commorandi in seminario dioecesano clericis ad sacerdotium aspirantibus impositae. Haec bipartita evolutione, iure particulari promota, elaborata est nova seminarii dioecesani conceptio, quae postmodum in Codice Iuris Canonici recepta est. Notio huius conceptionis duabus notis fundamentalibus designatur, primo, divisione seminarii dioecesani in dua separata atque independentia instituta, i. e. minus et maius seminarium, secundo, obligatione habitandi in seminario omnibus alumnis studio sacrae theologiae vacantibus irrogata; ipsa autem conceptio exemplum praebet prespicuum influxus iuris particularis relate ad configurationem normarum iuris universalis. In ultima denique parte elucubrationis agitur de perspectivis futurae evolutionis instituti seminarii dioecesani sub specie decreti Concilii Vaticani II de institutione sacerdotali perscrutatis. Decretum enim „Optatam totius” talem evolutionem non solum possibilem reddit, sed etiam realem eius existentiam ostendit, quia duas gravissimi momenti in foro formationis clericalis res sublineat: primo, decretum maiora tantum seminaria sicut sensu stricto instituta formationis sacerdotalis agnoscit, minora autem solum sicut unum variorum mediorum ad vocationes sacerdotales fovendas ordinatorum considerat; secundo, singulis Episcoporum conferentis ius modificationis suorum praescriptorum attribuit. Quod autem ius in usum deductum valde utile esse potest ad fructuosam accomodationem instituti seminarii dioecesani exigentis temporis moderni expostulatam et ad profundam ameliorationem totius institutionis sacerdotalis. Relate ad ultimam quaestionem proposito quaedam in fine praesentis elucubrationis discussionis causa exponitur, quae praeter alia duo graviora postulata continet:
1. tirocinium pastorale diaconorum ad duos annos protractum, post finitum studium curriculum incipiendum;
2. susceptio ordinis presbyteratus tirocinio expleto una cum obligatione caelibatum servandi, qua obligatione tantummodo presbyteri astringantur subdiaconis diaconisque exceptis, vel possibilitas transitus ad statum diaconi permanentis aut reductionis ad statum laicalem.