Supero in articulo, quod Marcus Tullius Cicero consularis et sanctus Ambrosius episcopus Mediolanensis Ecclesiae Pater in libris suis, qui ad officia pertinent, de oratione scripsere, illustravimus. Oratio itaque duas in partes dividitur, i.e. in sermonem, quae privata est, et contentionem, quam quis in foro habet. Deinde Ambrosius sermonem in colloquium familiare et tractatum (vel potius disceptationem fidei iustitiaeque) tribuat. Cicero persaepe eloquentiam, praesertim ad gloriam honoresque adducentem, laudat, episcopus tamen omnia rhetorum praecepta de ratione dicendi praeterunda esse arbitratur. Iocandi genus, secundum Ciceronem, duplex est, obscenum et elegans. Ambrosius omnino iocos declinandos et cavendos habet, quoniam eos in Scripturis non reperimus.
Auctores nostri in doctrinam de voce conveniunt, petendum est enim, dicunt, ut clara et naturalis sit. Officium etiam nostrum est, uterque docet, modum in dicendo tenere. Ambrosius silentium maximum verecundiae actum esse appellat, Tullius vero de silentio [...] tacet. Postea, quaerentes qualis oratio esse debet, de arte loquendi tractavimus. Postremo de iure iurando sententias eorum comparate ostendimus.
Hodie etiam, Ciceronis et Ambrosii praecepta supra demonstrata, sine dubio, ut mihi videtur, accipienda sunt.